utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340010

Charter Number: 03340010
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1110 - 1131
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander prior de Ely et totus conventus de Ely omnibus filiis et fidelibus ecclesie salutem Sicut mendacio consentire culpa est sic veritati testimonium perhibere cum expedit laudabile est Unde quoniam quotiens controversia ulla suboritur summo opere veritati insistendum est nequando preceps iustitia[m] obruat sententia quantum nobis relatione antiquorum fratrum nostrorum super causa quondam agitata inter ecclesiam beati Cyrici de Suafham et ecclesiam beate Marie in eadem villa constructam nobis innotuit fraternitati vestre presenti scripto manifestamus Pro ecclesia itaque beati Cyrici adversus beate Marie ecclesiam sicut iam dicti fratres commemorant rationibus hinc inde sufficienter auditis et cognitis bone recordationis Herveus Elyensis episcopus dedit sententiam videlicet ut sola commemorata beati Cyrici ecclesia in Suafham parochialis ecclesie manerat auctoritate privilegiata et defunctorum corpora que apud beate Marie ecclesiam sepulta fuerant ad ecclesiam beati Cyrici tanquam ad parrochialem ecclesiam transferentur Valete in Domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter