utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340041

Charter Number: 03340041
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1153 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nigellus Dei gratia Elyensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum facimus nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse dilectis filiis nostris monachis de Ely villam de Wyneston cum omnibus pertinentiis suis ad usus eorum in liberam et perpetuam elemosinam Volumus ergo et firmiter precipimus quod prefati monachi prefatam villam cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis in bosco et plano in pratis et pasturis bene et in pace libere et quiete tenendo possideant sicut illam melius et liberius quando ad episcopatum venimus tenuerunt quia eos inde tanquam de dominio suo saisitos invenimus Testibus Willelmo Elyensi archidiacono Ricardo de sancto Paulo Alexandro clerico magistro Rogero Radulfo dapifero Adam constabulario Petro pincerna Henrico clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter