utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340056

Charter Number: 03340056
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1133 - 1169
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Nigellus episcopus Eliensis pro nobis et successoribus nostris concessimus dedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Galfr[ido] famulo nostro pro servitio suo nobis impenso et impendendo unum mesuagium et quadraginta acras terre cum pertinentiis suis in Sneylwelle cum uno molendino tenendum et habendum predicto Galfr[ido] et heredibus et assignatis suis de nobis et successoribus nostris libere bene pacifice in feodo et hereditate reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris sex solid[os] et octo denar[ios] ad manerium nostrum de Lytleport videlicet ad festum sancti Andr[ee] apostoli viginti den[arios] ad festum Annunciationis beate Marie virginis viginti den[arios] ad festum nativitatis sancti Joh[annis] Baptiste viginti den[arios] et ad festum sancti Michaelis viginti den[arios] Et si predictus annuus redditus per quatuor terminos continuos a retro fuerit tunc liceat nobis et successoribus nostris dictum mes[uagium] et quadraginta acras terre et dictum molendinum cum pertinentiis reseysire et considere in perpetuum vigore istius carte ulterius minime valiturus In cuius rei testimonium presenti carte sigillum nostrum est appensum Hiis testibus Iohannes de Thrapston Petro de Rames Rad[ulf]o de Oodeton Will[el]mo de Wyseb Nich[ola]o de War Petro de Parys Ric[ard]o de Ely et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter