utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340093

Charter Number: 03340093
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nigellus Dei gratia Eliens[is] episcopus universis ecclesie sancte filiis tam presentibus quam futuris salutem Universitati vestre notum facimus quod nos Will[elmu]m de Lavent archidiaconum nostrum ecclesie de Draytona persona constituimur presentante eum nobis venerabili Croiland ecclesie abbate Edwardo una cum eiusdem ecclesie capitulo cuius etiam scriptum super hac re sigillatum inspeximus Concedunt siquidem predictus abbas et capitulum prefato archidiacono ecclesiam prenominatam cum omnibus ad eam pertinentibus excepta decima dominii sui Et archidiaconus concessit ut omnia tam in terris quam in aliis que ipse huic ecclesie adquisierit post obitum eius sive vite mutationem monachis Croiland integra et absoluta remaneant Nos autem utriusque partis concessiones ratum esse volumus et presenti scripto confirmamus Hoc non pretermisso quod nulli istius archidiaconi successori huius dignationis occasione licebit ecclesiam sibi vendicare Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter