utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340106

Charter Number: 03340106
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Galfridus Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis et necessitatis monialium de Chateriz concessisse eis in perpetuam elimosinam prebendam illam viginti solidorum in Ditton quam Rogerus Niger consuevit habere Et volumus quod eedem moniales eandem prebendam ad sustentationem suam habeant libere et quiete perpetuo possidendam toto tempore nostro et omnium successorum nostrorum et accipiendam a firmariis eiusdem ville vel a balivis si ipsa forte ad firmam non fuerit ad quatuor terminos ad festum sancti Andree v solidos ad Pascha v solidos ad festum sancti Iohannis v solidos et ad festum sancti Michaelis v solidos Et hoc eis presenti scripto et sigilli nostri appositione roboramus et confirmamus T[estibus] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter