utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340113

Charter Number: 03340113
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Galfr[idus] Dei gratia Elyen[sis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos et conventus Elyen[sis] exegimus ab hominibus abbatis Rame[seiensis] in Chatriz infra libertatem sancte Etheldrith[e] et nostram et in hundredo nostro de Wychef manentibus operationem quandam ex eis ex antiquo debitam in portione que eis competebat in calceta de Alderheda sicut homines nostri procedentes et testificantes operationem illam deberi a predictis hominibus dicebant quorum quidam dicebant se vidisse a predictis hominibus de Chateriz operationem illam factam fuisse et districtionem factam catallorum eorumdem hominum pro defectu illius operationis et se hoc probaturos asserebant hominibus abbatis contra asserentibus se nec fecisse nec facere debere operationem illam propter quod nos et memoratus abbas convenientes de verbo illo mediantibus hominibus nostris qui aderant tractavimus ita quod propter illius exactionis gravamen et districtionem que fiebat de predictis catallis predictorum hominum pro operatione predicta de consensu eiusdem abbatis et eiusdem loci conventus idem homines de Chatriz et successores eorum post eos ecclesie Elyen[si] et nobis et successoribus nostris solvent annuatim ad Pascha iios solidos ad reparationem eiusdem calcete et hoc faciendo in perpetuum liberi et quieti erunt a predicta operatione et si[c] inter nos et abbatem et prenominatos homines suos pax facta [est] de predicta exactione In testimonium autem pacis predicto modo facte presenti scripto sigillum nostrum apposuimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter