utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340115

Charter Number: 03340115
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Gaufr[idus] Dei gratia Eliensis ecclesie minister salutem in Cristo Noverit universitas vestra nos officii nostri auctoritate confirmasse ecclesie sancti Neoti et dilectis in Cristo fratribus monachis in ea Deo servientibus totam decimationem dominicorum de Granteseta que fuerunt Roberti Faffinton in eadem villa tam terrarum quam virgultarum quam Seherius de Quinitio eisdem concessit et confirmavit postquam prefata terra ad eius devenit dominium ad maiorem itaque securitatem ipsorum In posterum hanc nostram confirmationem sigilli nostri appositione duximus muniendam T
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter