utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340122

Charter Number: 03340122
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Will[elmu]s Dei gratia Elien[sis] episcopus et domini regis cancellarius salutem in Domino Noverit universitas vestra nos pietatis et charitatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancti Egidii de Bernewell et canonicis eiusdem loci ecclesiam de Caldecot et ecclesiam de Beche cum omnibus ad eas pertinentibus ad necessitates suas relevandas Et quod ecclesie ille post decessum vel recessum Bartholomei clerici qui nomine eorum eas possidet solvendo inde eis annuum canonem libere et absolute in usus ipsorum redeant salvis idoneis sustentationibus vicariorum in eis celebrantium Et ut hec donatio et concessio nostra perpetua et stabilis predicte ecclesie et canonicis permaneat presenti pagine sigillum nostrum appendimus Hiis testibus dominis R priore et R[icardo] archidiacono Eliensibus Rich[ardo] de sancto Edmundo magistro Adam de sancto Edmundo Hugone Pippard Gilb[er]to de Laci Alex[andro] Barre Bald[uino] capellano magistro Philippo Ruffo Joh[ann]e de Templo Andr[ea] de Winton Hugon[e] de Botemonte clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter