utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340129

Charter Number: 03340129
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Elyensis episcopus apostolice sedis legatus et domini Ricardi regis cancellarius universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Scientes quam sit pium et necessarium auctoritate valida monasteria protegere et eorum possessiones et iura scriptis munire donationes dilectis filiis nostris monachis Elyensibus a predecessore nostro Nigello episcopo factas et collatas sicut continetur in autenticis scriptis ipsius et sicut apostolice sedis privilegio confirmate sunt tam in villis quam in ecclesiis duximus confirmandas Nomina autem terrarum et possessionum quas eisdem monachis tam in villis quam earundem ecclesiis ipsarumque omnimodis appendiciis concessimus et concessas presenti scripto confirmamus sunt hec infra Insulam Suttona Wicheam Wicheford Wintewrda Tithbricteseia Witleseia Stunteneia cum viginti tribus milibus anguillarum que capiuntur in paludibus et aquis que adiacent manerio illi et omnes apportatus et oblationes altarium matris ecclesie ad sustentandas eiusdem ecclesie necessitates et ecclesia sancte Marie de Ely cum terris et decimis et omnibus rebus ad ipsam ecclesiam pertinentibus et nominatim tota decima de Bertona nostra et vaccaria una in Bela et septem pensa salis in Tirinton quin etiam ligna in Sumeresham et in Bluntesham sicut melius habuerunt tempore predecessorum nostrorum exceptis quercubus et super ripam de Bluntesham una mansura terre cum quinque acris ubi colligantur ligna et cum octo acris prati unde pascantur boves qui ligna attrahunt vinea eciam sua in Ely sicut habuerunt antequam ad episcopatum veniremus et sex piscatores ad piscandum in aquis ubi solebant cum eorum mansionibus Extra Insulam in Cantebrigesyra Meldeburna Melreda Hauchestun Nowenton Wrettinge Stivecheswrda Swafha[m] et terra de Iselha[m] Stapelford et duodecim sceppe frumenti et brasii quas dant heredes Hardewini de Scalariis In Suthfolc Bercham Wineston Stocha Meltun Suthburn Kingeston sacha et socha cum omnibus regalibus consuetudinibus in quinque hundredis et dimidio viginti solidos in Rescemere Lakingehetha Undaleia Scepeia In Norfolc Fotestorp ad mandatum monachorum et triginta milia allecium de Dunewico Concedimus eis etiam omnes servientes suos de omnibus ministeriis suis ut eos cum suis mansuris libere possideant Permittimus preterea ut habeant et libere possideant universa dona que eisdem ante tempus episcopatus nostri sive tempore nostro data sunt vel in posterum dabuntur sive in terris sive in ecclesiis sive in decimis sive in piscariis sive in denariis sive in quocunque redditu que[m] eis quilibet fidelium hactenus contulerit sive postmodum collaturus sit Omnia autem prescripta insuper et curiam suam ipsis concedimus cum universis libertatibus et consuetudinibus que in terris que nostri iuris sunt servantur nichil prorsus excipientes ita ut aliquis posterorum nostrorum de ipsorum rebus nichil omnino se intromittat nisi quod eosdem cum omnibus possessionibus suis fideliter et indesinenter protegat et defendat et omnimodo manuteneat Preterea ex liberalitate nostra contulimus eis pro salute domini regis Ricardi et anime nostre et predecessorum nostrorum totam terram que fuit Rad[ulfi] clerici de Wicheha[m] cum omnibus pertinentiis ad eandem terram pertinentibus salvo nobis et successoribus nostris servitio hundredi in omnibus sicut idem Rad[ulfus] facere solebat quam terram idem Rad[ulfus] eis dedit cum corpore suo et unam garbam bladi bonam de unaquaque acra terre que sit in dominico nostro in omnibus maneriis nostris unoquoque anno percipiendam ad inveniendum tres cereos honorabiles et competentes perpetuo et continuo ardentes in ecclesia de Ely scilicet duos ante corpus beate Etheldrede virginis et tercium in choro ante altare sancti Petri salvo quarto cereo quem predecessor noster Gaufridus episcopus instituit et omnes decimas de omnibus essartis nostris de Sumeresha[m] et Colne et Bluntesham et Pidele et Fentona pro anniversario domini regis Ricardi et nostro et patris nostri et matris nostre et tres acras apud Colne ad unum masagium faciendum ad faciendum ibi grangiam ubi decime de essartis nostris colligantur et tres acras apud Fenton ad faciendum ibi masagium ad faciend[um] grangiam ubi decime de essartis nostris de Fenton colligantur Siquis vero malignitatis spiritu commotus hanc nostram concessionem et donationem infringere contempnere vel abicere voluerit a Deo et ab omnibus sanctis eius sit condempnatus et a nobis in quantum licet excommunicatus et a consortio omnium fidelium separatus nisi resipiscat Fiat fiat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter