utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340147

Charter Number: 03340147
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus omnibus Cristi fidelibus salutem in Domino Pastoralis cura nos admonet subditis nostris sollicitam adhibere tuitionis protectionem illis maxime quos commendat habitus religionis et honeste vite titulus claros ostendit Hinc est quod dilectorum filiorum nostrorum abbatis et monachorum de Thorn congaudentes opinioni et eorum tranquillitati in futurum prospicientes monasterium suum sub scriptis limitibus ab antiquo contentum videlicet Nomaneslond Tidbricteswike Trokkene Trokeholt Sukedelf Sepelake Toft Cnor Ringemere Midfentre et de Midfentre usque ad ripam de Must cum nemoribus pratis pascuis mariscis venatione et capturis libertatibus dignitatibus a regibus concessis vel in futurum concedendis et omnibus pertinentiis suis sub cura defensionis nostre suscepimus Preterea communem pasturam inter ripam de Wysebeche et prefatos limites quam abbates de Thorneye ab antiquo pacifice habere consueverunt prefato monasterio confirmamus Dignitates quoque et privilegia eorum illibata servantes concedimus ut cum eadem ecclesia suo fuerit viduata pastore alium eligendi liberam habeat facultatem Donationes etiam et confirmationes antecessorum nostrorum Eliensium episcoporum videlicet Hervei et Nigelli prefato monasterio collatas auctoritate nostra confirmamus Hermitorium a[utem] de Trokonholt quod in adiacentiis eiusdem monasterii situm est sine aliqua contradictione suum est cum sepultura corporum fratrum suorum et leuca una circa domum de marisco a venerabili predecessore nostro Nigello episcopo data in dedicatione eiusdem ecclesie in honore sancte Marie virginis et sancti Andree apostoli Sane de novalibus eorum sive de nutrimentis animalium nullus omnino decimas exigere presumat Preterea hec quascumque libertates possessiones [et] quecumque beneficia in diocesi nostro prefata ecclesia de Thorn iuste et canonice hactenus optinuit vel in futuro devotione fidelium optentura est sine alicuius contradictione libere et quiete possideat sitque anathema quicumque dictam ecclesiam super hiis iniuste turbare presumpserit Et ut hec nostra confirmatio perpetue paci dictorum servorum Dei proficiat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro Ricardo Barre archidiacono Eliensi magistro Eustachio magistro Godefrido de Insula magistro Radulfo de Pino Gileberto de Laci clerico Osberto de Longo Campo Reginaldo de Mariscis Waltero filio Hugonis Simone de Insula et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter