utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340151

Charter Number: 03340151
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius suis in Cristo carissimis O[sberto] priori et conventui Cantuariensi salutem et sinceram in Domino karitatem Appellationi quam super consecratione Wigorniensis electi interposuistis reverenti animo detulissemus nisi superioris potestatis auctoritas vehementius nos arctaret Recepimus enim in mandatis a domino papa quod si venerabiles fratres nostri Londoniensis et Roffensis episcopi super consecratione illa convenire noluerint nos ad vitandum ecclesie periculum quod ex mora posset accidere omni appellatione et dilatione postpositis eidem electo munus consecrationis illico impendamus Nos autem mandatum apostolicum in gremio matris nostre Cantuariensis ecclesie propter honorem et reverentiam ipsius quam modis omnibus volumus illibatam conservare libentius exsequeremur si fratres et coepiscopos nostros ad hoc inducere et illuc adducere possemus per multam sollicitudinem et instantiam quam diligenter studuimus adhibere Quoniam ergo apud Westmonasterium executuri sumus quod de prefata consecratione nobis iniunctum est salvo iure Cantuariensis ecclesie significamus dilectioni vestre quod nuntios idoneos illuc mittere procuretis qui professionem debitam ecclesie vestre et electi capam sicut moris esse dicitur recipere sint parati Teste Ranulfo camerario nostri Apud Wintoniam vicesima octava die Martii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter