utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340154

Charter Number: 03340154
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Will[elmu]s Dei gratia Elyensis episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius salutem in auctore salutis Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire controversiam que vertebatur inter Henr[icum] de Boun et priorem de Lewes super eo quod idem prior non requisito assensu eiusdem Henr[ici] de Boun Walterum Parvum priorem de Ferleia contra cartam quam idem Henr[icus] de Boun habet Hugonis quondam prioris de Lewes sigilli munimine roboratam amoverat in presentia nostra fuisse sopitam Ita videlicet quod predictus prior de Lewes et totus conventus cartam memoratam ratam habentes et ei in omnibus consentientes et concedentes de communi consensu ad instantiam sepedicti Henr[ici] priorem de Ferleie qui amotus fuerat ipsi Henr[ico] de Boun restituerunt et sine reclamatione aliqua reddiderunt Eodem vero priore de Ferleia postmodum de consensu prenominati Henrici amoto ad electionem et voluntatem ipsius Henr[ici] in pleno capitulo de Lewes Main[erus] camerarius prior de Ferleia est substitutus Ut igitur ista iuris et libertatis prefati Henr[ici] recognicio habeatur rata et ne illud quod coram nobis actum est lapsu temporum in dubium revocetur sigilli nostri testimonium duximus apponendum Hiis testibus Hamelino comite Warenn Waltero archidiacono Rotomagensi et Ioh[ann]e archidiacono Lexoviensi magistro Eustachio magistro Barthol[omeo] Will[elm]o Malveisin Alexandro Barre Will[elm]o de Marines Will[elm]o de Warenn Rad[ulfo] de Ysoldun Rad[ulfo] de Plaiz Warin[o] de Bassingbr Rog[ero] filio Reinfr[idi] Ada de Puninges Petro Blundo Will[elm]o de Perci et multis aliis Dat Cantebrege xi kl Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter