utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03340155

Charter Number: 03340155
Cartulary Title: Ely 1109-1197 Volume 31
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus divina miseratione Eliensis episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius salutem in Domino Noverit universitas vestra controversiam que vertebatur inter canonicos Rothom[agensis] ecclesie et Willelmum de Upot capellanum super capella de Roverigg coram nobis sub hoc fine conquevisse Prefatus videlicet capellanus in nostra presentia constitutus memoratam capellam ad ecclesiam Rothom[agensem] debere pertinere recognovit Canonici vero divine caritatis intuitu capellam illam prefato capellano sub annua pensione unius bisantii in assumptione beate Marie singulis annis reddendi concesserunt Idemque capellanus pensionem illam sacramento corporaliter prefato annuatim ad prefatum terminum fideliter et absque omni dolo nomine prefate capelle se promisit soliturum et canonicam fidelitatem super eadem capella Rothomag[ensi] ecclesie exhibiturum Hiis testibus R[icardo] Eliensi et Iohanne Lexoviensi archidiaconis magistro Eustachio magistro Petro del Meinill Gilleb[erto] magistro de Houtemain Iohanne de Templo Dat Cantebr octavo kln Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter