utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350005

Charter Number: 03350005
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus Walterus miseratione divina episcopus Norwicensis salutem in Domino sempiternam Universitati vestre volumus esse notum quod cum inter dominum Robertum de Scal patronum domus monialium de Blakebergh nostre diocesis ex una parte ac priorissam et moniales dicte domus ex altera super advocatione ecclesie de South Reynham nostre diocesis et super quibusdam aliis coram nobis suborta esset materia questionis tandem nobis mediantibus inter eos sub forma subscripta pax exstitit reformata videlicet quod priorissa et moniales predicte totum ius quod habuerunt in advocatione ecclesie de Sandon Londoniensis diocesis necnon et ius quod habuerunt percipiendi annuatim unam marcam de eadem ecclesia dicto Roberto de Scal et heredibus suis remiserunt inperpetuum et quietum clamaverunt ita quod idem Robertus et heredes sui libere et absolute ad eandem quotiens vacaverit valeant presentare non obstante reclamatione monialium predictarum Dictus vero Robertus advocationem ecclesie predicte de South Reynham quam quondam Robertus de Scales pater dicti Roberti per cartam suam ipsis monialibus in puram et perpetuam elemosinam concesserat et carta sua confirmaverat eisdem concessit et de se et heredibus suis inperpetuum quietam clamavit ecclesiam antedictam earum propriis usibus applicandam ac de voluntate nostra super hoc petita et optenta applicatam perpetuis temporibus applicandam salva in eadem vicaria per nos moderate taxanda ad quam prefatus Robertus et heredes sui nobis et successoribus nostris personam ydoneam presentabunt qui ad eorum presentationem debebit admitti Dicte etiam moniales quemdam capellanum qui in domo sua de Blakebergh singulis diebus missam in honore beate Marie pro anima dicti Roberti Clementie uxoris sue et animabus antecessorum et successorum suorum ad altare beate Marie celebrabit perpetuis temporibus sustentabunt idemque capellanus sic celebraturus dicto Roberto et heredibus suis presentabitur et de celebrando secundum formam canonicam prestabit iuratoriam cautionem Quod si quandoque per negligentiam vel etiam culpam dictarum monialium idem capellanus in celebratione debita cessaverit obligarunt se moniales predicte quod episcopus Norwicensis qui pro tempore fuerit vel archidiaconus vel etiam decanus loci quemcumque horum iidem Robertus et heredes sui elegerint fructus dicte ecclesie libere valeat sequestare et tam diu sub sequestro suo tenere quousque de celebratione ipsa omissa vel etiam pretermissa pro animabus predictorum debita recompensatio sit impensa Et si dictus capellanus ob aliquam causam legitimam a dicta domo debeat amoveri alius qui loco suo succedet dicto Roberto et suis heredibus ut superius dictum est presentabitur et de celebrando cavebit Ad plenam insuper et perpetuam securitatem premissorum memoratus Robertus fideliter promisit se cartam suam super concessione de prefata ecclesia de South Reynham facturum monialibus antedictis in qua carta cum facta fuerit si aliquid fuerit emendandum de nostro consilio et provisione fideli liberaliter faciet emendari nosque pro illis monialibus manu cepimus illud idem quod videlicet eidem cartam facient de premissis sibi concessis in qua cum facta fuerit si aliquid remanserit emendandum de consilio amicorum suorum et nostra fideli provisione faciemus totaliter emendari Insuper a partibus fideliter est promissum quod omnia premissa per cyrographum in curia domini regis coram iustitiis facient roborari et nos hoc idem fideliter procurabimus et fieri faciemus In cuius rei testimonium ad instantiam predictarum partium huic scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat London sexto kalendas Aprilis anno incarnationis dominice millesimo CC quinquagesimo septimo et pontificatus nostri anno tertio decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter