utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350011

Charter Number: 03350011
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Walterus miseratione divina Norwicensis electus universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris salutem eternam in Domino Notum vobis facimus quod cum inter priorem et conventum de Buttele ex una parte et magistrum Willelmum rectorem ecclesie de Stok ex altera super decimis de dominico Roberti de Kenigtun militis in villa de Debeham et de Kenigtun questio esset suborta dictis priore et conventu proponentibus prefatas decimas ad ecclesias suas de Debeham et de Kenigtun de iure communi pertinere supradicto rectore in contrarium asserente easdem decimas ad ecclesiam suam de Stok spectare et eandem ecclesiam in possessione illarum decimarum extitisse a tempore a quo non extat memoria tandem post altercationes hinc inde et intermedia habita nobis mediantibus interveniente etiam consensu prioris et conventus de Eya patronorum dicte ecclesie de Stok lis inter eos mota amicabiliter quievit et in forma perpetue pacis est consensum in hunc modum videlicet quod dicti prior et conventus de Buttel sine aliqua contradictione recipient dictas decimas perpetuo et pacifice possidebunt Solvent autem iidem prior et conventus de Buttele supradicto rectori ecclesie de Stok et eius successoribus inperpetuum triginta solidos annuatim videlicet in synodo Pasche Gipewic quindecim solidos et in synodo sancti Michaelis quindecim solidos sub pena viginti solidorum ad opus domini Norwicensis episcopi si aliquis terminus pretereat insolutus et si post lapsum octo dierum post synodum memorati prior et conventus de Buttele tertio requisiti ac congrue interpellati supradictam pecuniam non solverint ex tunc cadent a possessione dictarum decimarum prefato rectori et eius successoribus assignanda Hanc autem compositionem fideliter observare predictus rector tam pro se quam pro suis successoribus corporali prestito sacramento firmiter promisit supradicti autem prior et conventus ad eandem compositionem inperpetuum observandam per procuratores ad hoc specialiter datos corporali iuramento interveniente se obligaverunt Nos autem predictam compositionem auctoritate Norwicensis ecclesie confirmavimus et omnes illos excommunicationis sententia innodamus qui contra eam inposterum aliquid attemptaverint In cuius rei testimonium una cum predictis prioribus et eorum conventibus de Buttel et de Eya necnon et supradicto rectore ecclesie de Stok huic scripto sigilla nostra apposuimus Acta sunt hec coram nobis apud Gipewicum quarto nonas Ianuarii anno Domini MCCXLV Testibus magistro Herveo de Fakeham domino Thoma le Bigot magistro Willelmo de Horham magistro Ada de Bromhelm domino Roberto de Beccles canonico Cicestr Ricardo de Ribof et Henrico de Bodekesham clericis magistro Willelmo Ponscum Willelmo de Bramford capellano
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter