utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350024

Charter Number: 03350024
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1247 - 1253
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia episcopus Norwicensis salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum orta esset dissensio coram nobis inter priorem et conventum de Castelacra ex una parte et personam ecclesie de Gresham ex altera super duabus partibus decimarum provenientium de dominico quondam domini Ricardi filii Willelmi Branche in villa de Gresham quas dicti Acrenses ad eos pertinere dicebant tandem post multa intermedia predicte partes interveniente consensu domini Petri Branche patroni ecclesie de Gresham se super dictis decimis ordinationi nostre totaliter summiserunt Nos igitur auditis et pensatis rationibus partium de consilio iurisperitorum sic duximus ordinandum quod dictus rector et eius successores teneant dictas decimas ad perpetuam firmam de dictis Acrensibus pro octodecim solidis argenti eis annuatim a dictis rectoribus ad duas synodos Norwic pro equalibus portionibus solvendis ita videlicet quod si dictus rector vel aliquis successorum suorum in solutione dicte pecunie ultra octo dies post lapsum alicuius terminorum cessaverit nisi iusta et evidenti causa fuerit prepeditus rector qui in solutione cessaverit ad simplicem querelam vel interpellationem dictorum Acrensium vel eorum certi nuntii per episcopum loci qui pro tempore fuerit unica monitione premissa sine cause cognitione et strepitu iudiciali per interdicti et excommunicationis sententias compellatur solvere dictis Acrensibus infra quindecim dies post amonitionem sibi factam pecuniam illa vice non solutam et insuper quadraginta solidos nomine recompensationis dampnorum interesse et expensarum que pro dicta pecunia suo termino non soluta recuperanda dicti Acrenses fecerint vel habuerint circumscriptis omni exceptione cavillatione appellatione et omni iuris auxilio que non solventi competere possint in hac parte Huic autem ordinationi nostre et in scriptis in modum cyrographi redacte et coram dictis partibus et patrono pupplicate eedem partes et patronus ipsam ordinationem nostram expresse acceptantes sigilla sua unacum sigillo nostro ad perpetuam eius firmitatem apposuerunt Hiis testibus magistro Roberto de Insula archidiacono Colecestr magistro Willelmo de Horham archidiacono Suff magistro Iohanne de Pagrave domino Iohanne de Holcham capellano Thoma de Walecote clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter