utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350037

Charter Number: 03350037
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universorum notitiam volumus pervenire nos intuitu caritatis et religionis favore dilectis filiis abbati et conventui sancte Marie de Prato iuxta Crek ecclesiam sancti Martini de Quarsles in usus proprios concessisse ita quod in presenti recipient octo marcas annuas de eadem nomine personatus in duabus sinodis Norwicensibus per manum Martini vicarii qui omnes fructus et proventus dicte ecclesie percipiet nomine vicarie et inde omnia onera consueta et debita sustinebit et alia pro rata portionum suarum ipse vicarius et canonici sustinebunt Post eius autem decessum vel recessum eis totam ecclesiam in usus proprios concessimus perpetuo possidendam salva vicaria per nos vel successores nostros taxanda salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et nostre ecclesie Norwicensis dignitate Hiis testibus magistro Roberto de Insula archidiacono Colecestr et aliis Dat apud Thornham xii kalendas Septembris pontificatus nostri anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter