utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350041

Charter Number: 03350041
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1247
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum ea que ad ecclesiarum constructionem pio conferuntur affectu in conspectu altissimi suavius redoleant et luculentius eluceant inter opera caritatis et ecclesia dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus de Eya opere sumptuoso nobiliter inchoata frequenti et continua indigeat reparatione ad quam ipsorum non suppetunt facultates ipsis ad ecclesie sue constructionem et perpetuam sustentationem ecclesiam de Plaiford in qua ius optinent patronatus in proprios usus assignamus statuentes ne quis inposterum contra nostram voluntatem et assignationem eandem in alios usus convertere presumat nisi certa causa interveniente a nobis et suo capitulo specialiter approbata qua cessante dicte ecclesie proventus in pristinos usus cedere volumus et precipimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Baketon v idus Maii pontificatus nostri anno iii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter