utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350058

Charter Number: 03350058
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1252
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Egregio ac magnifico domino H Dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Normann Aquit et comiti And Walterus miseratione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui dat salutem regibus Quia Adam Talebot Samson frater eius Andreas serviens dicti Ade Alanus de Shuldham Galfridus diaconus Galfridus faber Mattheus filius Matildis Rogerus Brun Willelmus Hogger Hugo Sweyn Ricardus sutor Ricardus Erl et Robertus Cusin de Shuldham de comitatu Norfolch claves ecclesie pertinaciter contempnendo per quadraginta dies et amplius in sententia excommunicationis perseveraverunt dominationi vestre humiliter supplicamus et devote quatinus districtionem quam regia maiestas vestra contra tales exercere consuevit celsitudo vestra inferri iubeat in eosdem Valeat regia maiestas vestra semper in Domino Dat apud Geywud xviii kalendas Ianuarii anno Domini millesimo CCL secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter