utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350067

Charter Number: 03350067
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus dilecto filio decano de Hengam salutem gratiam et benedictionem Mandatum venerabilium patrum R Lincolniensis F Londoniensis et W Wellensis et Bathoniensis episcoporum recepimus quod vobis transmittimus inspiciendum et transcribendum eadem auctoritate vobis et omnibus subditis vestris in virtute obedientie et sub pena canonica districtius mandantes et precipientes quod cum archidiaconi vel alii ad quos officium visitationis pertinere dinoscitur personaliter ad vos causa visitandi accesserint ipsos cum numero equitatur arum in constitutione Lateranensi proviso honeste recipiatis et victualia usque ad summam septem solidorum et sex denariorum secundum communem estimationem vel ipsam numeratam pecuniam prout maluerint ministretis eisdem pro certo scituri quod si plus in pecunia vel victualibus persolveritis sive ipsi plus receperint seu ipsis non visitantibus quid nomine visitationis prestiteritis nos tam solventes quam recipientes per nos vel per ipsos conservatores antedictos secundum formam constitutionis antedicte puniemus In ecclesiis autem minoribus ubi propter bonorum insufficientiam minorem quantitatem percipere consueverunt percipiant ut solebant donec cum ipsis communiter aliter ordinaverimus Nos autem cum in locis que favente Domino in posterum visitabimus in victualibus usque ad summam xxxi solidorum et x denariorum secundum communem estimationem vel ipsa pecunia et minori secundum loci facultates volumus esse contenti Datum Londonie quarto nonas Februarii pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter