utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350068

Charter Number: 03350068
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1253
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus dilecto filio decano de Hengam salutem Cum dominus papa nuper in procurationibus recipiendis que quandoque absque modo et supra modum requirebantur certum modum imposuerit ut ecclesias parrochiales exemptorum et non exemptorum et secularium personarum a visitatione et procuratione archiepiscoporum perpetuis temporibus relevaverit procuratores provincie Cantuariensis attendentes ecclesiarum commodum in hac parte non modicum versari et maxime quia si dominus Cantuariensis ab ecclesiis parrochialibus procurationes optinuisset episcopi per se futuris temporibus procurationes consimiles cogerent domino pape sex milia marcarum nomine cleri Cantuariensis provincie concesserunt et dederunt Et quoniam portionem nobis impositam per omnes ecclesias secundum taxationes nobis transmissas proportionaliter fecimus imponi vobis mandamus quatinus dictam summam fideliter colligatis contradictores per censuram ecclesiasticam compellentes proviso quod dictam pecuniam die Lune proxima ante mediam Quadragesimam apud Norwicum promptam habeatis et paratam clericis nostris ad hoc specialiter deputatis persolvendam Datum Londoniis tertio nonas Februarii pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter