utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350111

Charter Number: 03350111
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Inter ceteras Ierusalem filias circumquaque diffusas illas nos decet studiosius et sollicitius honorare que in honore gloriose virginis Marie sunt constricte Cum igitur dilecte in Cristo filie priorissa et moniales de Eton ecclesiam sancti Gregorii de Subir cum capella sancti Petri ad eam pertinente que de ipsarum est advocatione nostre omnino subiecerint voluntati nos paupertatem ipsarum attendentes et precipue defectum quem in vestimentis patiuntur decem marcas annuas de bona et legali moneta videlicet in denariis et obolis de bonis dicte ecclesie nomine perpetui beneficii de consensu capituli nostri dictis monialibus caritative concessimus a rectore eiusdem ecclesie qui pro tempore fuerit in octabe Pasche apud Subir integre percipiendas ita quod si rector cessaverit aliquotiens in solutione dicte pecunie per octo dies post prefatum terminum ipso iure cadat a possessione ecclesie memorate reservata nobis potestate uberius providendi dictis monialibus in eadem ecclesia vel in alia ubicumque voluerimus et eandem ecclesiam liberandi Decedente vero vel cedente magistro Iocio de Monstrato nunc rectore eiusdem ecclesie quem ad presentationem dictarum monialium ad eam admisimus nominabimus dictis monialibus aliam personam idoneam quam voluerimus quem ipse nobis infra mensam postquam de nominatione nostra eis constiterit per litteras suas patentes ad eandem ecclesiam presentabunt quod si facere noluerint nos nichilominus supradictam ecclesiam illa vice cui voluerimus conferemus et illud in qualibet vacatione eiusdem ecclesie tam erga nos quam successores nostros inperpetuum observabitur Et est sciendum quod solutio prefate prestationis sequetur perceptionem decimarum ante perceptarum unde quicumque fructus habuerit de decem marcis in octabis Pasche post perceptionem fructuum satisfaciet Quicumque contra hanc nostram ordinationem venerit et excommunicationem et Dei maledictionem incurrat In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum unacum sigillo capituli nostri apponi fecimus Hiis testibus magistro R de Insula archidiacono Colecestr Thoma de Theye capellano Willelmo de Pakeham Willelmo de Whitewell Thoma de Walkot Willelmo de Ludham et aliis Dat apud Hevingham vii kalendas Iulii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter