utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350115

Charter Number: 03350115
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1246
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has literas visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Attendentes religiosos precipue cum divina debeant interesse officiis a strepitu laicali penitus fore segregandos quibus in ecclesiis parochialibus populari multitudine multotiens concurrente non minus tediose quam periculose intenderent volentes singulorum honestati prospicere in quantum possumus viro venerabili et discreto abbati de Rameseia construendi oratorium in manerio suo de Burewelle nostre diocesis in quo liceat sibi vel monacho suo cum ibidem venerint ad opus suum et familie sue divina celebrare rectoris ecclesie de Burewelle interveniente consensu iure et indemnitate ecclesie prelibate salvis in omnibus ex gratia speciali liberam concedimus facultatem In cuius rei testimonium sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Suthelmgham tertio kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter