utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350127

Charter Number: 03350127
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1245
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Etsi omnium religiosorum episcopali pululemus dilectione illos tamen maiori tenemur prosequi beneficio qui in nostra diocesi constituti hospitalitatis causa se ipsos eviscerant et depauperant Cum igitur dilecti filii prior et conventus de Stok operibus misericordie intendentes hospitalitatis gratia cunctis se insignes reddent et pauperibus undique ad eos confluentibus congrua subsidia administrent nos illis decem solidos annuos quos nomine pencionis ex collatione predecessorum nostrorum in ecclesia de Rede optinebant in manus nostras resignantibus et se super eandem ecclesiam in omnibus voluntati nostre committentibus volentes eis gratiam facere specialem quinquaginta solidos in eadem ecclesia nomine perpetui beneficii annuatim concessimus ad duos synodos de Gypiswic a rectore eiusdem percipiendos ita quod decedente vel recedente nunc rectore eiusdem ecclesie ipsa ecclesia cedat eis in proprios usus salva vicaria per nos vel successores nostros taxanda Datum apud Sybeton iii Idus Aprilis pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter