utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350131

Charter Number: 03350131
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Universitati vestre tenore presentium notum fiat nos in ecclesia de Chippenham nostre diocesis in proprios usus dilectorum nobis in Cristo abbatis et conventus de Waleden concessa vicariam pontificali auctoritate taliter taxavisse quod vicarius institutus in eadem et instituendus pro tempore habebit integritaliter alteragium totum ecclesie memorate et omnes minutas ac maiores decimas hospitalis et monialium de Chikessaund cum omnibus decimis quinque virgatarum terre in eaden parochia existentis videlicet unius virgate et dimidie de terra Walteri de Chippenham trium virgatarum terre Ricardi filii Galfridi et dimidie virgate de terra Roberti filii Ricardi Habebit etiam tertiam partem totius libere terre ad dictam ecclesiam pertinentis mesuagium quoque quod Thomas nuper vicarius iam defunctus adquisierat de feodo memorati abbatis liberum absque omni servitio et onere universo Ad hoc idem abbas et conventus habebunt mesuagium quod prelibate vicarie antiquitus fuit assignatum et in recompensationem dicti mesuagii dicte vicarie assignati percipient memorati abbas et conventus decem et octo denarios annui redditus a Thoma mercatore de Badlingham reddendos quod quondam vicarius percipere consuevit Onera autem universa episcopalia et archidiaconalia debita et consueta vicarius sustinebit unacum onere cereorum et lampadarum quod prius ad abbatem et conventum spectabat Abbas vero et conventus ad vicariam cum pro tempore vacaverit nobis vel successoribus nostris quem voluerint personam idoneam presentabunt In cuius rei testimonium huic presenti scripto signum nostrum apponi fecimus Dat apud Hadham quinto nonas Ianuarii anno Domini millesimo CCXL septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter