utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350135

Charter Number: 03350135
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum per mortem Willelmi de Bukeham vicaria de Wymundham vacasset nos ad presentationem dilectorum filiorum prioris et conventus loci eiusdem dilectum filium Nicholaum de Burgo capellanum ad dictam vicariam admisimus Ut autem vicarii qui pro tempore fuerint melius ibidem possint facere residentiam preter ea que dictus Willelmus defunctus nomine vicarie in prefata ecclesia percipere consuevit de assensu dictorum prioris et conventus unum corredium monachi de prefatis priore et conventu dum fecerint residentiam perciperent quibus contenti de ceteris a predictis priore et conventu nomine vicarie nichil exigant in perpetuum Et cum dictam vicariam vacare contigerit vicarius substituendus ad dictam portionem cum corredio memorato sine difficultate a nobis et successoribus nostris admittatur In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Act apud Cressingham vii kalendas Augusti anno Domini MCC quinquagesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter