utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350144

Charter Number: 03350144
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1259 - 1265
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Simon Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Licet dilecti filii abbas et canonici ecclesie sancte Marie de Crek ordinis sancti Augustini nostre diocesis litteras apostolicas de gratia sedis eiusdem speciali optinuissent quod cedente vel decedente Iohanne rectore ecclesie de Gateleg cuius veri patroni existunt ecclesiam ipsam in proprios usus libere retinerent iidem animadvertentes quod propositum suum super hoc sine consensu diocesani ad plenum consequi nequiverint nobis humiliter supplicarunt ut sibi super hoc paterna solicitudine providere curaremus Attendentes igitur quod quanto dictorum religiosorum cura propinquius ad nos spectare dinoscitur tanto circa commodum propensius vigilare tenemur et quod eorum ecclesia pro eo maxime quod nova existit plantatio adeo proventus habeat tenuos et exiles quod ex eis non possunt commode sustentari ut liberius et quietius Deo famulentur in futurum ecclesiam predictam de Gatele de consensu et voluntate eiusdem rectoris qui eam in manibus nostris resignavit et ordinationi nostre simpliciter et absolute se submisit dictis religiosis in proprios usus concessimus perpetuo possidendam sub forma tamen et ordinatione subscripta videlicet quod dicti abbas et canonici viginti solidos annue pensionis nomine personatus per manus dicti Iohannis percipiant annuatim pro rata portione ad duas sinodos Norwycenses Residuum autem fructuum et proventuum eiusdem ecclesie integre et libere permaneat penes antedictum Iohannem Cedente autem vel decedente dicto Iohanne dicti religiosi dictam ecclesiam in proprios usus eisdem concessam libere ingrediantur cuiuscumque consensu irrequisito et eam integre possideant in futurum salva vicario in eadem ecclesia perpetuo servituro de ipsius proventibus congrua portione de qua sustentare valeat et tam episcopalia quam alia eius onera sustinere quam vicariam taxandi nobis et successoribus nostris reservamus potestatem In quorum testimonium nos litteras nostras patentes dictis religiosis dedimus sigilli nostri munimine roboratas Dat apud Northelmham die Dominica proxima ante epiphaniam Domini MCCL [] Hiis testibus magistro Stephano de Strumpeshale []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter