utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350155

Charter Number: 03350155
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regi Angl domino Hibern duci Normann comiti Andeg et Aquit devotus suus Symon miseratione divina Norwycensis electus salutem et debitam cum omni honore et ferventi dilectione reverentiam Cum Michael rector ecclesie de Brinton nostre diocesis in sententia excommunicationis quam propter eius manifestam offensam meruit innodari per quadraginta dies et amplius iam steterit et adhuc in anime sue dispendium et aliorum cum eo communicantium claves ecclesie contempnendo pertinaciter perseveret in eadem excellentie vestre humiliter et devote supplicamus quatinus cum ecclesia ultra quid faciat non habeat iuxta regni vestri consuetudinem precipiatis de eo fieri iustitie complementum ut quem Dei timor a malo non revocat secularis disciplina cohibeat a peccato Valeat reverenda dominatio vestra per tempora longiora Dat apud Hortford die dominica proxima ante natale Domini anno gratie MCCL septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter