utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350161

Charter Number: 03350161
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino H Dei gratia regi Angl domino Hybernie et duci Aquit Simon miseratione divina Norwycensis ecclesie minister humilis salutem cum omni reverentia obsequio et honore Cum Hugo de Blogate de Iachele clericus per quadraginta dies et amplius in excommunicatione iam steterit in salutis sue dispendium et aliorum cum eo communicantium et adhuc in eadem perseveret claves ecclesie pertinaciter contempnendo excellentie vestre supplicamus quatinus cum ecclesia Dei quid ultra faciat non habeat precipiatis de eodem iuxta regni vestri consuetudinem iustitie fieri complementum ut quem Dei timor a malo non revocat secularis saltem cohercio cohibeat a peccato Valeat reverenda dominatio vestra per tempora longiora in Domino Dat apud Hoxne die sancti Cuthberti anno gratie MCC sexagesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter