utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350175

Charter Number: 03350175
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regi Angl domino Hibernie et duci Aquitann Simon miseratione divina episcopus Norwicensis salutem cum obsequio reverentia honore Cum Iohannes de Saham rector ecclesie de Navelton et Radulfus de Semere rector ecclesie de Stanfeud et Thomas de la Porte de Gypwico nostre diocesis in excommunicatione iam steterint per quadraginta dies et amplius et adhuc in salutis sue dispendium et aliorum cum eis communicantium claves ecclesie pertinaciter contempnendo persistant in eadem excellentie vestre supplicamus quatinus cum ecclesia non habeat ultra quid faciat precipiatis iuxta regni vestri consuetudinem de eisdem fieri iustitie complementum ut quos Dei timor a malo non revocat secularis cohercio cohibeat a peccato Valeat excellentia vestra in Domino per tempora longiora Dat apud Baketon in crastino Epiphanie Domini anno gratie MCC sexagesimo quarto pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter