utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350185

Charter Number: 03350185
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Symon divina permissione Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos donationem concessionem et feoffamentum quod Silvester filius Ricardi de Cumbes fecit dilectis in Cristo filiis priori et conventui Norwycensibus de molendinis suis videlicet uno aquatico et alio ad ventum que de antecessoribus nostris et nobis tenuit et tenet in Thornham cum tota secta totius homagii nostri in eadem villa ad eadem molendina pertinente et omnibus aliis eorum pertinentiis confirmasse salva nobis et successoribus nostris libera multura ad predicta molendina sine prestatione tolneti habenda per nostros adventus et perhendinationes apud Thornham faciendos et ad blada nostra in autumpno colligenda et salvis nobis et successoribus nostris hiis que nos et predecessores de predicto tenemento percipere consuevimus In cuius rei testimonium presenti scripto sygillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus Herveo de Stanhowe et Rogero de Mustroil militibus Hugone de Kayli Rogero de Toftes Thoma filio Willelmi de Hakeford Gileberto filio Gyleberti de Tychewell Willelmo de Secheford Galfrido de Say Ricardo de Vilechen de Parva Ryngested Godefrido Suetewater de eadem Willelmo filio Hugonis de Hulmo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter