utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350186

Charter Number: 03350186
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Simon miseratione divina episcopus Norwycensis salutem in Domino sempiternam Cultum divinum ad sustentationem pauperum desiderantes et sperantes augeri magistro et fratribus novelli hospitalis sancti Egidii Norwyc ecclesiam parochialem de Reppes cum capella de Bastwyk et cum omnibus aliis suis pertinentiis in qua ius optinent patronatus in usus proprios caritatis intuitu auctoritate pontificali duximus concedendam et ut predicti magister et fratres ex hac nostra appropriatione maioris fructus commodum reportent concessimus eisdem quod ecclesie de Reppes et capelle de Bastwyk predictis per proprios capellanos ad hoc ydoneos et competentes valeant deservire Porro considerantes et attendentes laborem immensum quem Willelmus de Rollesby clericus in obsequio predictorum magistri et fratrum necnon et nostro et ecclesie nostre sustinuit hactenus irremuneratum de consensu unanimi predictorum magistri et fratrum portionem nomine vicarie predicto Willelmo suo perpetuo concessimus quam in proventibus inferius annotatis consistere ordinamus videlicet in omnibus decimis garbarum et aliis omnibus ad capellam de Bastwyk pertinentibus et toto altalagio matricis ecclesie de Reppes et tota terra illius ecclesie extra mesuagium persone cum pratis et decimis pratorum molendinorum turbarum et piscariarum Dictus vero Willelmus pro tempore suo vicarius omnia onera ordinaria et consueta sustinebit alia autem dicti magister et fratres et dictus Willelmus pro rata portionum suarum inter se partientur Volumus autem et ordinamus quod cedente vel decedente dicto W de Rollesby predicti magister et fratres concessione nostra superius pretaxata libere utantur videlicet quod ecclesie de Reppes et capelle de Bastwyk predictis per proprios capellanos ydoneos deserviant competenter et omnes proventus ad ecclesiam de Reppes et capellam de Bastwyk predictas integraliter percipiant portione dicti W de Rollesby cedentis vel decedentis sepedictis magistro et fratribus penitus accrescente salvis nobis et ecclesie nostre Norwycensi in omnibus iure et dignitate In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistro Iohanne de Alvithechyrch archidiacono Suffolch magistro Stephano de Strumeshagh magistro Ada de Wauton magistro Iohanne de Wygorn magistro Iohanne de Wychyo Roberto de Wennecote Ricardo de Penesaux et aliis Dat Norwyc die conceptionis beate Marie anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter