utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350187

Charter Number: 03350187
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Investiture
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Feast, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes literas visuris vel audituris Simon miseratione divina episcopus Norwycensis salutem in Domino sempiternam Accedentes ad nos magister et fratres hospitalis sancti Egidii de Norwyco nobis monstrarunt quod dominus papa eisdem indulsit quod ecclesiam de Scenges cuius ius patronatus et appropriationem ex collatione bone memorie Walteri predecessoris nostri optinent cedente vel decedente eiusdem rectore licite valeant propria auctoritate ingredi et in proprios usus retinere et licet predicti magister et fratres auctoritate predicta fulti papali possessionem predicte ecclesie possent ingredi presertim cum Ricardus tempore predicte indulgentie date rector predicte ecclesie existens in fata decesserit volentes tamen in hac parte ob reverentiam nobis deferre humiliter nobis supplicare curarunt quod prefate indulgentie assensum preberemus et consensum Nos igitur predictam concessionem in Domino ratam habentes et commendatam eandem quantum in nobis est predictis magistro et fratribus concessimus et ratificamus et eosdem in corporalem possessionem predicte ecclesie auctoritate papali et nostra induximus Et ut de predicto beneficio papali et nostro predicti magister et fratres fructum maiorem optineant in futurum eisdem concessimus de gratia speciali quod eidem ecclesie per aliquem de propriis capellanis ad hoc ydoneum et competentem valeant deservire salvis nobis et successoribus nostris in omnibus iure et dignitate In cuius rei testimonium has literas patentes munimine nostri sigilli fecimus roborari Dat et act apud Derham die sabbati proxima post festum sancti Luce ewangeliste et ante festum apostolorum Symonis et Iude anno Domini MCCLX quarto et pontificatus nostri anno septimo Testibus magistro Ada de Walton magistro Iohanne de Wygorn magistro Stephano de Strumeshaye Willelmo de Wenecote Iohanne de Norwyco Iohanne Tebald Willelmo de Rollesby et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter