utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350188

Charter Number: 03350188
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris vel etiam audituris Simon miseratione divina episcopus Norwycensis salutem in Domino sempiternam Que aguntur in tempore ne per lapsum temporis delabantur solent scriptarum testimonio eternari Proinde universitati vestre volumus esse notum quod nos literas bone memorie Walteri predecessoris nostri super ordinatione et statutis in hospitali beati Egidii Norwyc quod fundavit necnon et collationes eiusdem ipsi hospitali magistro et fratribus eiusdem hospitalis factis confectas ac suo et capituli sui sigillis munitas non cancellatas non abolitas nec in aliqua sua perte viciatas diligenti examinatione habita inspeximus in hac forma [] Volentes igitur inspirante gratia divina per nos consummari et ad debitum effectum produci quod in premissis dedit predicti predecessoris nostri caritas inchoari ut piorum operum suorum participes fieri mereamur in domo Domini omnia et singula premissa rata in Domino habentes et firma ea de verbo ad verbum auctoritate pontificali duximus confirmanda Et ut fidelium devotio ad ipsum hospitale confluentium ferventius accendatur et laborem eorum leviorem faciat fructus gratie subsequentis nos de Dei omnipotentis misericordia gloriose genetricis eius Marie sancti Egidii abbatis omniumque sanctorum meritis et intercessionibus confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum diocesani hanc nostram ratam habuerint indulgentiam de peccatis suis confessis et contritis qui causa orationis vel etiam visitationis infirmorum seu alterius beneficii ad ecclesiam ibidem constructam pie devotionis affectu accesserint singulis annis perpetuo in festo beati Egidii et per octabas quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium has literas patentes impressione [nostri] sigilli fecimus communiri Dat apud Norwicum die dominica proxima ante festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto et pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter