utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03350195

Charter Number: 03350195
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris Simon divina miseratione Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Religionis honestas et hospitalitatis eminentia quibus dilecti filii canonici beate Marie de Walsingham vigere dinoscuntur nos excitant et hortantur ut eorum personas et ecclesiam beneficiis amplioribus prosequamur Ut igitur in domo prefata uberius excerceantur opera pietatis predictis religiosis ecclesiam beati Petri de Magna Walsingham in qua ius optinent patronatus cedente vel decedente Bartholomeo de Ferentino eiusdem ecclesie rectore in proprios usus perpetuis temporibus concessimus possidendam reservata nobis aut successoribus nostris facultate vicariam taxandi in eadem cum viderimus oportunum In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Geywod sexto idus Octobris anno gratie MCC sexagesimo quarto pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter