utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03351004

Charter Number: 03351004
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1162
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
H rex Anglie et dux Normannorum et Aquitan et comes Andeg archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus omnibus amicis et fidelibus suis Normann et Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Ernoldus de Bosco fecit Deo et monachis de ordine Cisterciensi de manerio de Bettlesdena cum omnibus appenditiis suis ad fundendam ibidem abbatiam ordinis Cisterciensis et de tribus carucatis terre in Syresham que vocatur Marieland et quicquid ad eas pertinet et terram totam de Whitefeud et de Doddeford et quicquid ad illas pertinet et totam terram de Westcote et terram Osberti de Wancy et Willelmi de Holebek scilicet Blakeham et quicquid ad illas pertinet Et confirmo omnia illa que eis in elemosina date sunt vel que ipsi mercati sunt Quare volo et firmiter precipio quod supradicti monachi prefatas terras bene et in pace libere et quiete et honorifice teneant et habeant in perpetuam elemosinam in bosco et in plano in pratis et pascuis et omnibus aliis rebus et locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eisdem terris pertinentibus sicut alie ecclesie eiusdem ordinis sive in Anglia sive in Normann melius et liberius tenent Et volo et firmiter precipio ut sint quieti de shiris et hundredis et placitis et querelis et occasionibus et auxiliis et operationibus et murdris et danegeldis et omnibus aliis geldis et hidagiis et tolnetis et omnibus consuetudinibus corone mee pertinentibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter