utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03351043

Charter Number: 03351043
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1202 - 1252
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Hales filius Walteri de Suffeld concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et omnibus sanctis et capelle sancti Andree site prope regiam viam que se extendit a viridi planicie de Hales versus Herewellestun et duobus capellanis et eorum successoribus qui in dicta capella divina inperpetuum celebrabunt videlicet unam missam cotidie de gloriosa virgine Maria et aliam pro defunctis totum gardinum meum quod abbuttat super ipsam capellam et iacet inter terram Willelmi de Vernon et fossatum alterius gardini mei quantum habet in longitudine et latitudine cum toto fossato et quinque pedibus extra fossatum versus aquilonem et totam illam peciam terre que iacet inter dictam capellam et regiam viam que se extendit versus Herewelleston cum tota latitudine a terra Willelmi de Vernon versus austrum usque ad fossatum versus aquilonem cum toto fossato quod se extendit a viridi planicie usque ad boscum meum cum quinque pedibus extra fossatum et duas acras terre mee in villa de Hales que abutant super viridem planiciem de Hales que fuerunt Alani villani et unam acram que iacet iuxta illas acras versus austrum que fuit Wulvive Fanne et unam acram ad capud ipsius terre versus orientem de feudo Alani de Hekingham et novem acras terre in Vilaynestoft que iacent iuxta mesuagium quod fuit Walteri villani versus austrum et duas acras terre que iacent iuxta viam que extenditur de Hales usque monasterium de Kirkeby versus occidentem et octodecim acras terre que iacent iuxta ipsam viam versus orientem et duas acras terre in campo de Hales que vocantur Brunlingwong et unam parvam peciam terre que vocatur Waterrode et unam peciam que vocatur Ravenesrod et unam peciam que vocatur Haldenesrode et duas pecias que vocantur Dallemeresrodes et totam peciam que iacet iuxta mesuagium quod fuit Roberti de Grinvillies versus occidentem quantum se extendit in longitudine et latitudine et duas acras terre apud Gosemere et dimidiam acram in Lodnebreche que iacet iuxta terram Ade le Bucmongere versus orientem et unam acram et unam rodam in Herewellestun que vocantur Sharpescroft et unam acram et unam rodam in Herewellestun que vocantur Trolondescroft et duos denarios annui redditus quod Editha Trolond michi debuit pro domo sua sita ad capud ipsius terre et quinque acras terre in villa de Raveningham que iacent ante mesuagium quod fuit Odonis Fridai et abutant super viam qua pergitur usque Tungate versus austrum et unam acram terre apud Kecmilne et duas acras terre et dimidiam in una pecia et tres rodas in alia pecia que iacent inter boscum Thome filii Roberti et mesuagium quod fuit Roberti de Bosco et unam acram que vocatur Shoteshomesacre et quatuor acras prati in prato meo de Elingham quod vocatur le Parc scilicet ad capud versus orientem et duas acras turbarii sub domo Roberti filii Philippi et totum boscum meum de Brom qui iacet iuxta mesuagium Alani de Stanstede versus austrum et Petrum secatorem cum toto tenemento suo quod de me tenuit et cum tota sequela sua et Stephanum Lewine cum toto tenemento suo quod de me tenuit et cum tota sequela sua et homagium et servitium Warini de Pastun cum toto tenemento suo quod de me tenuit in villa de Nortun et unum denarium redditus quem Reginaldus God michi debuit et quatuor solidos et octo denarios annuatim percipiendos de redditu quem Margareta quondam uxor Henrici Dom et Thomas filius eius michi annuatim debuerunt pro terra quam de me tenuerunt in villa de Nortun et quatuor solidos annuatim percipiendos de redditu Willelmi Herbert et homagium et servitium Thome filii Walteri de Hales cum toto tenemento suo quod de me tenuit et totum iuncarium meum quod habui in villa de Hadescho in marisco qui vocatur Kirkemers et totum mariscum meum de Nortun qui vocatur Milnehowemers et totum mariscum qui iacet inter ipsum mariscum et mesuagium Thome filii Henrici Dom cum omnibus pertinentiis ad predictos mariscos et pratum et boscum pertinentibus habenda et tenenda predictis capellanis et eorum successoribus et capelle predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Erit autem unus capellanus custos ipsius capelle et omnium bonorum mobilium et immobilium ad ipsam capellam pertinentium et episcopo loci per me sive per heredes meos presentabitur qui se fideliter in spiritualibus divinisque officiis et temporalibus habiturum iurabit sociumque sibi assumet in periculo anime sue quem divino cultui domuique credit fore idoneum Erunt autem perpetui isti capellani nec absque causa manifesta et rationabili ammovebuntur Decedente vero custode ego sive heredes mei alium capellanum idoneum presentabimus ut supradictum est qui absque difficultate admittetur Et si ego vel heredes mei in presentatione predicta facienda negligenter fuerimus volo et concedo pro me et heredibus meis quod liceat loci diocesano illa vice custodem in capella predicta de capellano idoneo preficeret salva michi et heredibus meis presentatione de alio capellano facienda cum idem in fata discesserit Et ego Rogerus de Hales et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus predictis capellanis et eorum successoribus et capelle predicte omnes predictas terras redditus et tenementa cum omnibus pertinentiis contra omnes inperpetuum In huius autem rei testimonium huic scripto una cum sigillo domini Norwicensis et de Norwico et de Laungel capitulorum sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo Aages domino Willelmo de Senges domino Waltero de Senges domino Iohanne de Lodnes Willelmo filio Rogeri de Brom Rogero filio Walteri de Raveningham Roberto de Hulmo Willelmo de Vernon Ricardo filio Walteri de Cadamo Rogero de Dicleburg Stephano filio Alani de Mundham Roberto Bil Andrea Wascelin et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter