utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03351141

Charter Number: 03351141
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Aedmundi ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis sancti Benedicti Norwicensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre meretur honestas ut vos favore benivolo prosequentes petitionibus vestris quam cum Deo possumus annuamus Hinc est quod nos vestris precibus inclinati ut ecclesiam de Pakeham Norwicensis diocesis in qua tu fili abbas ut asseritis ius optines patronatus et de cuius proventibus valorem xxx marcarum annis singulis secundum communem et antiquam estimationem patrie excedentibus filii conventus annuam certe quantitatis pecunie percipitis pensionem cedente vel decedente rectore ipsius in usus proprios et perpetuos filii conventus pro sustentatione hospitum ad vos declinantium convertere valeatis et ipsius possessionem corporalem ingredi auctoritate propria diocesani loci assensu minime requisito reservata de proventibus ipsis vicario in ecclesia perpetuo servituro congrua portione pro sustentatione sua et oneribus episcopalibus et aliis supportandis vobis felicis recordationis A pape iii predecessoris nostri vestigiis inherendo auctoritate presentium indulgemus non obstante quod post huiusmodi predecessoris nostri indulgentiam vobis factam ad presentationem abbatis monasterii vestri per loci diocesanum plures clerici seculares rectores instituti fuerunt in eadem representandi vicarium pro tempore in eadem instituendum ecclesia tibi fili abbas tuisque successoribus qui fuerint pro tempore iure salvo Nulli ergo homini liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Anagn vii kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter