utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360011

Charter Number: 03360011
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1093
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal

map View Map
Charter:
+ Largiente gratia salvatoris nostri Domini Iesu Cristi Ego Wlstanus Uuigornensis ecclesie prelatus antistes ecclesiam sitam in villa que vocatur Uuestbiria a beato Oswaldo quondam constructam et terris et opibus et monachis ibidem Deo servientibus honorificenter iam pridem ditatam postea vero a piratis devastatam et vetustate et prepositorum negligentia destructam ad laudem ipsius Domini et redemptoris nostri Iesu Cristi eiusque sancte genetricis Mariae omniumque apostolorum studui reparare et quia terra que iure ad ecclesiam pertinebat impedita et direpta erat a laicis hominibus inito congruenti consilio auxilio bonorum hominum partem predicte terre legali iure recuperatam partem pecunie mee redemptam pretio iuri et ditioni ecclesie restitui scilicet ii hidas et dimidiam hidam et dimidiam virgam in Uuestbiria partem etiam terre que concluditur ambitu ipsius monasterii et vii acras terre in orientali parte monasterii partem quoque silvule Æscgraf et xii acras prati liberas dedi ab omni tributo et vectigali omnique servitio regali et episcopali pro remedio anime mee et redemptione animarum omnium episcoporum predecessorum sive successorum meorum quicumque hanc nostram elemosinam illesam servaverint aut in aliqua re augendo emendaverint hanc libertatem ideo dedi quia hac terra excepta et libera permanente omne regale servitium Quod de meis circumiacentibus terris iure debetur expleri potest et persolvendum locavi et statui in Heanbiria etiam et in Ceorlatune et in Uuica ii hidas et dimidiam hidam et xxviii acras terre ecclesias quoque in Henbiria et in Stoke cum omnibus decimis tam de frugibus quam de pecudibus sive de armentis similiter liberas ab omni servitute regali et episcopali concessi sicut semper libere fuerunt ab antiquis temporibus in Bereuuica etiam i hidam et dimidiam hidam et in Haeseldene i virgam liberam preter regis servitium Has terras cum omnibus sibi pertinentibus silvis et planis pratis et pascuis aquis et piscaturis ad ipsam ecclesiam et ibi Deo servientibus dedi ad sustentationis necessaria ipsumque monasterium cum omnibus rebus quibus illud ditavi terris ornamentis et cunctis ecclesiasticis ministeriis Deo et sancte Mariae ad Uuigornensem ecclesiam utilitatibus monachorum qui ibi Deo serviunt in sede episcopali deserviendum dedi Huius donationis legitimam sponsionem consilio et testimonio meorum bonorum hominum et amicorum fidelium confirmavi offerens illud super altare sancte Mariae die nativitatis ipsius sancte et intemerate virginis et Dei genetricis anno dominice Incarnationis MXCIII regni autem regis Willelmi iunioris v ordinationis mee xxxi anno eodem die completo indictione i desiderans et adiurans ut Hec possessio et confirmatio firma et stabilis in eternum ad usus monachorum in Uuigornensi ecclesia Deo servientium permaneat prohibens pontificali nostra et divina auctoritate ne quis hoc violare presumat Si quis vero diabolice cupiditatis instinctu hoc infringere presumpserit exterminatus ab eterna celesti hereditate consors factus proditoris Iude nisi in via satisfactionis redierit perpetualiter crucietur exitialibus flammis Gehenne anathematizatus cum angelis Satane sine fine luiturus penas presumptionis suae Huius donationis et confirmationis testes hi sunt Thomas prior cum fratribus Uuigornensis æcclesiae Alricicus archidiaconus Ordricus dapifer Frethericus capellanus Alfuuinus filius Berhtmari Alfuuinus presbiter Alricus camerarius Aldredus Alstanus cunestabularius Mauricius Freawinus clerici episcopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter