Charter Document - 03360016
Charter Number: 03360016
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1108 - 1109
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1108 - 1109
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Domino suo et patri karissimo Anselmo venerabili Cantuariensi archiepiscopo Samson Uuigornensis ecclesie sacerdos salutem et servitium et orationes fideles Mandastis mihi domine et sicut professum ecclesie vestre et vestrum summonuistis quatinus de negotio quod est inter vos et Thomam Eboracensis ecclesie electum in auxilio vobis et ecclesie vestre scilicet Cantuariensi existerem Unde precor excellentiam vestram ne de me dubitetis quod professionem quam feci et adhuc facio et per omnia retinere volo in aliquo vel propter aliquem fraudare velim Existimo enim quod nullum in causa vestra habebitis fideliorem et pro posse meo plus devotum adiutorem De consilio autem quod a me quesistis si scirem veraciter quod vobis et nobis magis expediret dicere non differrem Hoc tantum dico quia mihi videtur indignum esse pro hac causa vos nimis irasci Cum enim tot episcopos tot abbates tot optimates viros habemus testes facile mihi videtur tam parve vel nullius auctoritatis clericos posse refutari Illorum enim est talis controversia quorum ut mihi videtur non est grave presumptivam annichilari audaciam De ipso vero electo ut credidi et credo et si sibi credi oportet veraciter affirmo quod erga vos non habeat animum nisi bonum et in quantum vixeritis vobis et ecclesie vestre per omnia devotissime subiectum Illud autem placet mihi quia fecistis quod facere debuistis ex bona voluntate suadendo et ex auctoritate debite precipiendo quia si in dilatione consecrationis est peccatum alterius est quam vestrum