utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360019

Charter Number: 03360019
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1100
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Sampson Dei gratia Wygorn[iensis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos una cum venerabilibus fratribus nostris dominis Gundulfo Roffens[i] Gerardo Herefordens[i] et Herveo Bangorn[ensi] coepiscopis anno Domini M centesimo ante autumpnum idibus Iulii ecclesiam quam venerabilis abbas Serlo in villa Glavorn a fundamentis construxerat dedicasse et consecrasse in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli cum multorum populorum frequentia et devotione Et quia invenimus prefatum Serlonem abbatem plusquam sexaginta fratres ordinis sancti Benedicti in dicto cenobio Glovernie congregasse Cristo perpetuo servituros nec habent predia et possessiones unde tantorum fratrum numerus ibi cum debito honore posset sustentari nos divine caritatis intuitu et ad predictorum episcoporum et ad multorum nobilium ibidem presentium instantiam et devotionem concessimus et contulimus predictis abbati et fratribus Gloverniensis monasterii et eorum successoribus ad eorundem sustentationem et hospitalitatis inibi ampliationem has subscriptas ecclesias perpetuo habendas et in perpetuos usus convertendas videlicet ecclesiam de Northleche cum omnibus decimis et pertinentiis suis ecclesiam de Stanedisse cum omnibus decimis et omnibus rebus ad ipsam pertinentibus ecclesiam de Hardepyrie cum omnibus pertinentibus ad eandem ecclesiam de Brocthrope cum omnibus pertinentiis suis salvis vicariis qui in dictis ecclesiis ministrabunt portionibus rationabilibus eisdem per nos vel successores nostros assignandis Concessimus eisdem fratribus et eorum successoribus perceptionem decimarum omnium terrarum suarum quas propriis laboribus suis vel sumptibus excoluerint videlicet maneriorum suorum subscriptorum de Berthona de Bernewode de Tuffeleye de la Rugge de Fareleye de Brocthrope de Froucestre de Boxwelle de Estleche de Culna Rogeri de Culna Sancti Aylwini de Ameneye de Aldesworthe de Duntesburne de Cuthbrithleye de Boclande de Hynethon de Clifford de Mayesmore de Hardepirie que in nostra dyocesi optinent in presenti Et etiam perceptionem omnium maiorum decimarum de hominibus suis de omnibus maneriis suis predictis Concessimus etiam eisdem religiosis duas marcas annue pensionis in ecclesia de Queninton et duas marcas annue pensionis in capella de Nimdesfelde et viginti solidos annuos in ecclesia sancti Iohannis in Glouc et decem solidos annuos in capella de Mattesdone et novem solidos annuos in capella de Eykote pro decimis domini de Eycothe et maiores decimas totius dominii Sibille de Evereus in Estlech et etiam decimas de omnibus dominicis terris domini de Schipton et etiam decimas totius terre dominice Roberti de Lettrintone Preterea omnes ecclesias terras decimas et omnia bona alia que a retroactis temporibus in diocesi nostra adepti sunt et usque ad hec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et presentis scripti serie sigilli nostri appositione declaramus confirmata statuentes et districtius inhibentes ut nullus deinceps super hiis audeat molestare Ut igitur ea que premissa sunt futuris temporibus perpetue firmitatis robur optineant ea presenti carta nostra et tam sigilli nostri quam sigilli capituli Wygorniensis ecclesie appositione confirmamus Dat Wygorn x kalendas Augusti anno Domini supradicto anno consecrationis nostre quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter