utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360040

Charter Number: 03360040
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1116
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conventio que facta fuit in capitulo Wigornensis ecclesie cum Ælfgeto presbitero de Wiltonia presidente venerando presule Theoduuoldo et N[icholao] priore cum omni congregatione fratrum eiusdem ecclesie Scilicet quod idem Ælfgetus suscepit fraternitatem congregationis et societatem omnium benefactorum que ibi fiunt et ipse Ælfgetus contulit ibi v marcas argenti ad necessitatem loci et spopondit super textum sancti evangelii fidelitatem et firmam fraternitatem eidem congregationi et si Deus immiserit ei in cor ut velit monachus fieri in eodem monasterio habitum monachilem suscipiet Et domnus Nicholaus prior commendavit eidem ad firmam quandam villulam que Ikacumbe vocatur que propterea quod longe a monasterio destructa tunc erat et deserta preter vi boves et l oves que tunc ibi errant quas ipse domno priori reddidit et nudam terram suscepit Ad hoc scilicet ut ipse eam edificet in domibus et culturis de sua propria substantia et teneat usque ad v annos dando singulis annis xx solidos et v anno assignet domno priori super eandem terram x boves electos et c oves lactantes ut exinde et ex supradictis bobus et ovibus restaurentur alii xx solidi sing[ulis] annis et sic xl solidi persolvantur Et super hec quantum habere potuerit super eandem terram in mobilibus delegabit pro anima sua ad monasterium Et ipse Ælfgetus promisit fide sua in manu domni episcopi quod nunquam per ingenium suum vel per ar[tem quen]quam conabitur unde ipsa villa in alicuius extranei manum redigi debeat vel requiri Hec conventio facta est anno incarnationis dominice [M]CXVI in Assumptione sancte Marie et ad hunc terminum reddet ipse Ælfgetus illos xx solidos Huius rei testes sunt ipse venerabilis episcopus Theoduuoldus et Nicholaus prior cum omnibus fratribus Hugo archidiaconus Fredericus capellanus Rotbertus nepos episcopi et Hu[m]fredus capellanus de Wiltonia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter