utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360056

Charter Number: 03360056
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1139 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Simon dei gratia Wigornensis episcopus salutem Ex commissi nobis officii sollicitudine tenemur ea que ecclesiis et divinis locis collatione fidelium mancipantur ut firmam stabilitatem sorciantur episcopalis auctoritatis diligentia roborare Noverit itaque modernorum universitas et in venturis temporibus successura posteritas quod in dedicatione ecclesie sancti Michaelis et beati Martini de Estlech que per ministerium nostrum Dei intuitu et petitione dilectorum filiorum R prioris et fratrum Malvern celebrata est venerabilis frater noster Gilebertus abbas Gloecestr donavit eidem ecclesie unam virgatam terre in campo de Vifhida cum pertinentiis suis in perpetuum libere et quiete possidendam Concessit etiam cum terra quam dicta ecclesia ante dedicationem habuit omnem libertatem et plenariam communiam totius ville tam in dominicis pasturis quam in omnibus aliis rebus sicut Ricardus filius Puncii fratribus Malvern concessit quod ex carta eiusdem Ricardi quam inspeximus nobis innotuit Monachi quoque Malvern dederunt unam hidam terre quam habebant in campo de Sudthropa cum suis pertinenciis et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas ipsi habebant in villa de Estlech et eius pertinenciis Preterea parochiani omnes concesserunt et super altare deposuerunt cum omnibus decimis suis et obventionibus universa parochialia que ecclesiis debentur Hanc siquidem predictorum donationem et concessionem in memorate ecclesie de Estlech possessione in perpetuum habendam auctoritate pontificali confirmantes omnes qui de prelibatis aliquid subtrahere vel inde quicquam infringere attentaverint publice excommunicavimus Ut igitur ratum in perpetuum et inconvulsum perseveret presentis scripti seriem sigilli nostri impressione communimus et publice notioni commendamus Test[ibus] Gileberto abbate Gloec Ricardo archidiacono Gloec Patricio et Radulfo monachis Gloec Ernisio et Hugone monachis Malvern Iohanne filio Frether Pagan magistro Willelmo clericis episcopi Osbert capellano Rogero ianitore Malvern Aldr[ico]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter