utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360066

Charter Number: 03360066
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1135 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon Wygorn[ensis] episcopus omnibus sancte ecclesie filiis salutem et eternam in Cristo benedictionem Volo vos non ignorare Mylonem de Glouc perpetuo donasse in elemosina medietatem manerii de Berninton infirmis de Dudestan hoc ipsum confirmante Roberto Hereford episcopo dum vice mei absentis eorum dedicaret capellam Hocque sic datum et confirmatum laudavit et confirmavit venerande memorie rex H cuius tempore hoc factum fuisse perhibetur Quod et ego quoque ad propria revertens approbo et auctoritate episcopali sancio et confirmans caritative moneo immo et sub anathematis tenore prohibeo ne quis vestrum super hoc vel aliquid aliud karitatis beneficium eis collatum seu deinceps conferendum violentie manum extendat sed ulterius vestri permissione pace inconcussa degentes suaque possidentes adepta delictorum venia apud Deum vobis suffragari mereantur cuius vos retributio eterne felicitatis maneat dicentis quod uni ex minimis meis fecistis et mihi fecistis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter