utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360071

Charter Number: 03360071
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Investiture
Date: 1141 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon Dei gratia Wygorn[ensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem et fraternam dilectionem Notum facimus tam presentibus quam futuris sancte matris ecclesie filiis et fidelibus quod inspectis et intellectis litteris sigillorum attestatione confirmatis Mathildis imperatricis filie Henrici regis et Willelmi de Bockelonde et Mylonis comitis iuxta concessionem Walteri constabularii et confirmationem pretaxati Mylonis filii sui manu nostra fratribus de Lanthon canonicam fecimus investituram de ecclesia de Berninton et ex predictorum donatione Walteri dicimus et Milonis medietatem ville que est ex illa parte aque ubi sita est ecclesia prenominatis fratribus epicopali auctoritate sub anathemate confirmavimus Nos etiam filiorum nostrorum paci inposterum pro debito providentes de octo libratis quas in Berninton prefata imperatrix habebat quarum quatuor in perpetuam elemosinam predictis fratribus reliquas vero quatuor in feudo firmam concessu Willelmi de Bockelonde dedit et sigilli sui impressione firmavit iterum episcopali auctoritate sub eodem anathemate confirmavimus et quasi presentium manu successorum nostrorum notitie porrigere curavimus Hoc autem fecimus salvo iure et nostro et ecclesie nostre Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter