utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360108

Charter Number: 03360108
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date Type: Internal, A.D., Abbot-Prior, Calendar, Episcopal, Regnal

map View Map
Charter:
Symon Dei gratia Wigornensis episcopus omnibus sibi rite succedentibus et universis matris ecclesie filiis salutem et episcopalem benedictionem Sancte Wigornensis ecclesie necessariis profectibus consulentes simul et dilecti filii nostri Radulfi prioris et ceterorum fratrum Wigornensium petitionibus annuentes dilectioni vestre notum esse volumus nos communi utilitate inspecta eidem ecclesie et fratribus in ea Deo servientibus confirmando concessisse et concedendo in perpetuum confirmasse possessiones et tenuras tam in temporibus nostris quam et ante tempora nostra eidem ecclesie ex donatione regum et ducum et aliorum quorumlibet fidelium ad monachorum usus collatas integre et libere perpetualiter possidendas Sunt autem hec possessiones et tenure quas eidem ecclesie et priori et monachis sibi vicarie succedentibus episcopali auctoritate et presentis cartule inscriptione communimus videlicet Croppethorn Nethertun Cerletun Seggesberge Uuerbyri cum Penedoc Cantertun Tetintun cum Alfsictun Clive Herfertun cum Scirnac Myttone Blacawelle Scepestun Alvestun cum suis appenditiis Locceslee Stoke cum suis appenditiis Fepsintun cum Dunhamestede Wlwardeleg cum Horselee Culleclyve et Burtun et aliis suis appenditiis Lindruge Neuuenham Cnichtetun cum suis membris Burestun Grimelee cum suis membris Hallage cum suis membris Hynewic cum suis membris Bradewasse Ikecunbe Titbrictune Lyppard Lauerne et pratum quod dicitur Kyngesham et una virgata terre ex dono Walterii de Bellocampo dimidia hyda in Lench et terre quas habent in urbe et in suburbio molendinum apud Tapenhale cum terra que ad illud pertinet piscaria in Sabrina que dicitur Beverburne cum terra que ad illam pertinet piscaria de Hallage et de Scedewelle et dimidia piscaria de Grimelee cum terris que ad illas pertinent piscaria de Beveregia cum terra que ad eam pertinet piscaria de Tymberdene cum terra que ad illam pertinet ecclesia de Hertlebyri cum capella et terris ei pertinentibus ecclesia de Dudrenhulla cum omnibus que ad eam pertinent ecclesia apud Witstan et quicquid ad eam pertinet ecclesia de Bromwic cum terra que ad eam pertinet Wrubbenhale et una hyda in Pebbewrthe decime de Cloptune cyrcescet de Lappewrth decima de Pirie decima de Himeneya in Wich quinque salis fornaces et due saline in Wigornia ecclesia Omnium Sanctorum ecclesia sancti Andree ecclesia sancte Marine et ex concessione mea ecclesia sancti Martini et ecclesia sancti Swithuni In Osuuoldeslawes hundredo habent prior et monachi eandem libertatem quam et ego et tertiam partem foris facture Terras quoque quas habent in Wigorn tam in urbe quam in suburbio eis confirmo Ex meo etiam proprio dono tenent prior et monachi in Bradewas hominem unum cum terra sua et partem terre que dicitur Mers in suburbio Wigorn culturam in Cestrehulle oblationem in Pentecosten de Wirecestrescire et Warewikescire decimam vini mei de Fledebyri de Rippel et de Saltemareis decimam feni mei de Hertlebyri de Hembiri de Nortwike de Wike de Kemeseia de Fladebyri de Rippel de Breduna de redditibus thelonii mei quod habeo in Wigornia unam marcam ad anniversarium Wlstani episcopi unam ad anniversarium Sampsonis episcopi et patris et matris mee duas marcas ad festum sancti Godwali unam ad anniversarium Teoldi episcopi Ecclesiam quoque sancte Helene cum Lawerna et aliis appenditiis suis eis reddidi perpetualiter possidendam Confirmo etiam eis decimam vini de Almelee ex dono Willelmi de Bello Campo et antecessorum suorum Nichilominus etiam confirmo eis conventionem illam que facta fuit inter eos et Radulfum pincernam de abbatia de Alencestre ut scilicet quando abbas eiusdem loci decesserit communi conniventia utriusque conventus preeunte consilio et auctoritate Wigornensis pontificis abbas substituendus eligatur in capitulo Wigornensi vel de fratribus eiusdem ecclesie vel si videtur consultius de fratribus Wigornensibus Si quis autem has eorum possessiones et tenuras in aliquo vel magno vel modico augmentaverit adaugeat ei Deus et presentium bonorum copiam et in futuro vitam eternam Amen Si vero vel imminuere vel in peius eas mutare aliquis presumpserit ultrici anathematis gladio feriatur et eternas cum diabolo penas perhenniter sortiatur Amen Facta est ista nostra confirmatio coram domino Tedbaldo Cantuarie archiepiscopo in capitulo Wigornensi et coram hiis testibus Gileberto Herefordensi episcopo Rogero archidiacono Cantuar Godefrido et Gervasio archidiaconis Laurentio priore Coventrensi Gileberto priore de Estlee Thoma Radulfo filio Randulfi Dunhalmensis episcopi et Rogero Specie Petro scriptore clericis domini archiepiscopi Gaufrido Trenchebise Roberto de Cornevilla Pagano Gileberto Willelmo filio Aze Iohanne filio Fretherici Tedelmo Osberto capellano clericis Wigornensis episcopi Randulfo de Mandevile Ricardo Foliot Osmundo camerario Ada de Crombe Stephano camerario Normanno pincerna Willelmo Rupe et multis aliis Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo viii regni regis Stephani xiiii episcopatus dompni Symonis episcopi xxiiii prioratus Radulfi prioris iii vii kal Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter