utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360129

Charter Number: 03360129
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Notum vobis facimus quoniam libertatem ab omni servitio et consuetudine ad episcopum vel eius ministros pertinentibus concedimus ecclesie sancte Marie de Lanthon et regularibus fratribus ibidem Deo servientibus tam ei quam eius appenditiis scilicet ecclesie sancti Audoeni cum capellis ad eam pertinentibus capella videlicet intra castellum capella sancte Kineburge capella de Heccamsteda capella de Elmoura capella de Quedesleya de eodem feodo Quam videlicet libertatem beate memorie Symon episcopus prefate ecclesie de Lanthon in eius dedicatione prius concesserat Preterea sedem unius gorti in Sabrina apud Sestaneslade liberam et quietam concedimus ecclesie de Lanthon quam quidem predictus episcopus Symon dedit [in] excambium unius modii vini a Theoldo predecessore suo et nostro ecclesie de Lanthon collati et eidem ecclesie concessit Osmundo etiam camerario concedente similiter eidem ecclesie partem sedis eiusdem gorti suo feodo pertinentem Has itaque libertates et in ecclesiis et in gorto concedimus et episcopali confirmamus auctoritate et scripti nostri munimine et sigilli nostri impressione corroboramus Hiis testibus Radulfo priore Wygorn Godefrido et Gervasio archidiaconis Hardingo et Radulfo canonicis de Oseneya Ricardo de Guanci et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter