utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360132

Charter Number: 03360132
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant tam presentes quam futuri nos omnes possessiones ecclesie de Lira ubicunque fuerint in nostro episcopatu sub nostra protectione suscepisse et eidem ecclesie nos easdem confirmasse has videlicet ecclesiam de Fecheham cum appenditiis suis ecclesiam de Hanleg cum appenditiis suis ecclesiam de Chedeworda cum appenditiis suis et decimam foreste de Malverna et decimam totius dominii de Clohulla et decimam totius dominii de Bisseleg et decimam totius dominii de Fortelmestona et decimam totius dominii de Eldereffeld et decimam totius dominii de Hechamstod et decimam totius dominii de Alverintona et duas hidas apud Duntesburn Volumus itaque ut eas ecclesia de Lira libere et quiete salvo iure episcopali teneat episcopali prohibentes auctoritate quis ei aliquam iniuriam faciat His testibus Wigoto priore de Oseneia et Hardingo et Radulfo canonicis eius Willelmo de Saleberia Ricardo decano de Bredona Ricardo de Guancy et Hamone capellanis episcopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter