utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360141

Charter Number: 03360141
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1151 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Testimonium Iohannis Wigorn[iensis] episcopi de compositione facta inter Lirinensem ecclesiam et ecclesiam de Theok super calumpniis quas ecclesia Lirin habeat versus Theok ecclesiam de decimis dominicorum de Forthelmet et de Prato et de Bisselega et de Pulla et de vinea in presentia eiusdem episcopi anno gratie MCLI episcopatus eius anno primo apud Glouc Ecclesia Lirin decimam dominii de Pulla et de vinea decimam quas calumpniabantur ecclesie Theok liberam et quietam in perpetuum remisit Ecclesia vero Theok ecclesie Lirin liberas et quietas concesserunt in perpetuum decimas frugum totius dominii quod tunc erat quando compositio ista facta est de Bisseleg et de Forthelmeton et de prato et in bosco et in plano ita videlicet quod si terra rusticorum creverit in essartis illa decima concedant sacerdoti de Forthelmetun Si vero terra dominii monachorum in essartis creverit ecclesie Lirin reddatur illa decima Preterea Theok ecclesia adquietare debet Lirin ecclesiam erga sacerdotem de Forthelement et de Bisseleg qui pro cantaria primum habuit tertiam partem frugum dominicorum de villis prenominatis quam ex compositione ista cum duabus reliquis partibus integram Lir ecclesie concedit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter