utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360147

Charter Number: 03360147
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record, Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus sancte Marie Wigorn[ensis] ecclesie fidelibus salutem Sciant tam presentes quam posteri Drogonem Puher Henrico filio suo in presentia nostra dedisse illam virgatam terre quam apud Mathman habuit liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine seculari Et quia ipsa est de feoudo sancte ecclesie et clerico collata volumus et precipimus ut bene et in pace et libere et quiete eam possideat episcopali quoque prohibemus auctoritate ne quis ei predictam terram auferre conetur neque etiam eum aliquibus molestiis vel iniuriis vel rapinis vexare presumat Huius autem donationis nobiscum testes sunt Godefridus archidiaconus Clemens prior de Lanthon Rodericus monachus Hardingus et Radulphus canonici de Oseneia Osbertus et Ricardus de Guanci et Hamo clerici nostri Confirmationis vero nostre testes sunt Hardingus et Radulphus canonici et Galfridus Trenchebise Goldingus et Ricardus de Guanci et Hamo et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter